monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > ad Corinthios II, 1 > Genesis, 35 > Zacharias, 12 > 49
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVIII <<<    

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLIX

1 (Vers. 3.) [Hinc exorditur libellus, cui titulus, Benedictiones de Filiis Iacob, totidem fere verbis ex subsequenti Hieronymiana expositione, tum aliorum quoque Patrum, Augustini et Gregorii, laciniis descriptus, quem in huius tomi Appendice exhibemus.] Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium filiorum meorum, durus ad ferendum et durus procacitate, et iniuria, sicut aqua non ebullias. Ascendisti enim super lectulum patris tui. Tunc violasti stratum, cum ascendisti. In Hebraeo scriptum est: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Maior ad portandum, et maior robore. Effusus es sicut aqua, ne adiicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, maior in liberis, [Duo Reginae mss. tresque alii penes Martianaeum, quibus et vetustiores editiones consentiunt, et sedebas. Sed interpunctionis quoque vitio antea laborabat hic locus.] et debebas iuxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis iure debebatur, et sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis impetu effusus es, idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenam [Editi, poenam ex peccato: tum quidam mss., lugens, pro luens.] peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.
2 (Vers. 5 et 6.) Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae: in consilium eorum non veniat anima mea: et in congregatione eorum non aemuletur iecur meum [Non aemuletur iecur meum. Eodem sensu legimus in duobus mss. Ne aemuletur cor meum. MARTIAN.], quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum. Necessitate compellimur iuxta propositum operis longius ea repetere, quae ab Hebraica veritate discordant. Legitur enim ibi: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In arcanum eorum, ne intret anima mea, et in conventu eorum ne [Desoletur gloria mea. Sic legunt plures mss. codices. Unus Corbeiensis haec habet, gloria mea ne solvatur. Editi antea libri, dissolvatur. In Hebraeo est tehhad ex iahhad, quod unire significat. Igitur LXX interpretes tehhar legebant propter similitudinem Resch et Daleth : unde est apud illos, non aemuletur, sive non contendat. MARTIAN. ---Veteres vulgati, ne dissolvatur. Quod porro iecur pro gloria LXX transtulerint, ex duplici Hebraicae vocis significatione venit; enim et iecur, et gloriam sonat: tametsi gloria semper cum scribatur . Sed neque satis arridet ne desoletur: et fortasse negandi expungenda est particula, ut Hebraeo consentiat, in quo contrario sensu est non uniatur, Vulgat., non sit: unde sub asserentis persona, desoletur, dissolvatur.] desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum [Gen. XXXIV]. Significat autem non [Unus Reginae ms., non fuisse eius consilii, quia Sichem, etc.] sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerint, contraque ius pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate rapti, muros hospitae urbis everterint. Unde sequitur et dicit:
3 (Vers. 7.) Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Iesu scriptum est (Iosue XIX), quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Iuda quiddam acceperit. In Paralipomenon (I, 4) autem [Nomen libris, quod deerat, suffecimus ex mss. Aut certe cum Victorio legendum erat absolute in Paralipomenis.] libris manifestius scribitur, quod, cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam [Et cum primis Tertullianus satis luculenter lib. adversus Iudaeos cap. 10, Idem erit et alibi taurus apud eamdem Scripturam (Gen. XLIX, 6) cum Iacob, Simeon et Levi exporrigit benedictionem, de Scribis et Pharisaeis prophetat, ex illis enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritualiter sic, Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti, etc. Vide et Origenem Homil. 17 in Genes.] prophetice interfectos homines, Apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis, Christum interpretantur.
4 (Vers. 8.) Iuda, te laudabunt fratres tui. Quia Iuda, confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: Iuda, tibi confitebuntur fratres tui: vel, te laudabunt fratres tui.
5 (Vers. 9.) Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda, ex germine, fili mi, ascendisti, procumbens ut leo, et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Licet de Christo grande mysterium sit, tamen iuxta litteram prophetatur [Al. interpretatur], quod reges ex Iuda per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur, ex germine, fili mi, in Hebraeo habet, de captivitate, fili mi, ascendisti; ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum: et iuxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem [Psal. LXVII]. Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem signat.
6 (Vers. 11.) Alligans ad vitem pullum suum, et funiculo pullum asinae. In Hebraeo ita habet, Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorec, filimi, asinam suam: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Iesus, hoc est, gentilem populum, vineae Apostolorum, qui ex Iudaeis sunt, copulaverit. Et ad Sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, apostrophen [Apostrophen, etc. Duo mss. codices Graece legunt ἀποστροφήν. MARTIAN.] ad ipsum Iudam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: Alligans ad vitem pullum suum, pro [Iisdem nempe litteris , et pullus et civitas scribitur: tametsi pullum, hair dicunt Massorethae; civitatem, hir.] pullo in Hebraeo possit legi, urbem suam [Urbem suam. Hebraeus iro habet, quod pullum suum, vel urbem suam significat. MARTIAN.], iuxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est: Non potest civitas abscondi supra montem posita [Matth. V, 15]. Et Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 5].
7 (Vers. 14 et 15.) Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. In Hebraeo ita scriptum est: Issachar [Est enim in Hebraeo . Asinus osseus. LXX solemni litterae in mutatione legerint, desideravit, etc.] asinus osseus, recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pulchra est: inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens. Quia [Sunt qui putant τὸ supra indicio esse, quod quaedam exciderint de Hieronymiano hoc opere; nam de Zabulon et possessione nihil supra dictum ab eo est. Tantum col. 352, de nativitate eius et nomine pauca. Verum non de hoc suo, sed de sacro ipso textu loquitur S. Pater.] supra de Zabulon dixerat, quod maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret; nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, quia [Mss. duo, qui iuxta.] iuxta Nephthalim, pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum deditum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare [In uno Regin. ms., in labore terrae et maris quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboravit. In altero tantum vox oneribus desideratur.] oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas [Quod Scripturas sanctas. Auctor Commentarii in Canticum Debborae Hieronymo consentit, ait enim: Asinus in libro Geneseos fortis dicitur (Issachar) propter fortitudinem legis, eo quod in humero legem portaret et caeteris tribubus tributum, id est doctrinam legis impenderet. Vide appendicem huius Tomi. MARTIAN.] sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.
8 (Vers. 16 et seqq.) Dan iudicabit populum suum, sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, ut cadat [Al. et cadet] ascensor eius retrorsum: salvatorem tuum exspectabo, Domine. Samson iudex in Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samson Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare; quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed [Al. sicut] etiam si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, O Deus, ipsum esse Christum Filium tuum; verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, Ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.
9 (Vers. 19.) Gad latrunculus latrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam. Iuxta Hebraeum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est GEDUD, ut ad GAD nomen alluderet, qui significantius [Vitiose erat εὔζονος. Vid. in superiori lib. de Nominibus ex Genesi et Exodo.] εὔζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod [Pro ante legerat Alcuinus concinniori sensu, Gad, et caetera item in recto, Ruben, et dimidia tribus Manasse.] Ruben, et dimidiam tribum Manasse, ad filios, quos trans Iordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter dimicarit. Lege librum Iesu Nave (Iosue XIII), et Paralipomenon (I, V). Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum [Patriarcharum esse mysteria. Praetermittit benedictionem Aser, quia in hac nulla est discordia Hebraei fontis cum Graecis exemplaribus LXX interpretum. MARTIAN.] esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.
10 (Vers. 21.) Nephthalim virgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem. In Hebraeo ita scriptum est: [Rectius Reginae ms. vetustior, Nephthali, ad Hebraeum . Sed non item bene mox in altero est, dans eloquia pulchritudinis. Significans, quod aqua immortalitatis Cades in ipsa nascitur tribu, etc.] Nephthalim ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu: sive quod super lacum Genesareth, fluento Iordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt, propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et Septuaginta στέλεχος ἀνειμένον, id est virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur AIALA SLUAA [Ita verius efferunt Palatinus, et Reginae praestantior ms. SLUAA, pro quo Martianaeus SELUA. Apud Veteres numquam fere Scheva, sive e tenuissimum resonat initio vocis.], quod potest et cervus emissus transferri, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus [Unus ms., quam ibi vel maximam docuit.] quod ibi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.
11 (Vers. 22 et seqq.). Filius auctus Ioseph, filius auctus super fontem filiae, gradu composito incedentes super murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur adversus eum, habentes sagittas. Sedit in forti arcus eius, et dirupta sunt [Pro vincula tres mss. nostri habent brachia. Utrumque autem retinet Vulg. vincula brachiorum, etc. Sed Hebraeus brachia tantum, quod hic quoque praeferas.] vincula manuum eius, a manibus fortis Iacob, inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui: et reliqua. Quia Septuaginta Interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in Hebraeo habetur, expressimus. Et est sensus capituli: O Ioseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Deus, sive quia inter fratres tuos maior futurus es (fortissima siquidem fuit tribus Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); O, inquam, fili mi Ioseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris, et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli iaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt, et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.
12 (Vers. 27.) Beniamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
13 [Mens et Regin. ms., quamquam de Paulo Apostolo manifestissima prophetia sit, quod in adolescentia, etc.] Quam de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet, quod in adolescentia [Victorius addit sua. Iam vero ex tot Patrum, praecipue Latinorum, numero, qui de Paulo Apostolo, ex Beniamin tribu nato, Iacobi oraculum interpretantur, praestat audire Tertulliani luculentissimum testimonium lib. V contra Marcion. cap. I: Mihi, inquit, Paulum etiam Genesis olim repromisit. Inter illas enim figuras, et propheticas super filios suos benedictiones, Iacob cum ad Beniamin direxisset, Beniamin, inquit, lupus rapax ad matutinum comede adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora Domini, ut persecutorem Ecclesiarum; dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate, oves Christi educaturum, ut doctorem Nationum.] persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, tamen in Hebraeo sic legitur: Beniamin lupus rapax, sive capiens, in matutino comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quod ita Hebraei edisserunt: Altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Beniamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat, quod sacerdotes mane immolant hostias, et ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium [Verba lupum sanguinarium in duobus e nostris mss. non sunt. Mox pro divisionem verius legisse videtur Alcuinus divisorem.], lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari, vivunt de altari.
Hieronymus HOME

bsb4610.165

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVIII <<<    
monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > ad Corinthios II, 1 > Genesis, 35 > Zacharias, 12 > 49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik